Gefunden 1201 Ergebnisse für: Vobis
non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex æqualitate (Epistula II ad Corinthios 8, 13)
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi (Epistula II ad Corinthios 8, 16)
ostensionem ergo quæ est caritatis vestræ et nostræ gloriæ pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum (Epistula II ad Corinthios 8, 24)
nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis (Epistula II ad Corinthios 9, 1)
scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaja parata est ab anno præterito et vestra æmulatio provocavit plurimos (Epistula II ad Corinthios 9, 2)
misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis (Epistula II ad Corinthios 9, 3)
potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis (Epistula II ad Corinthios 10, 1)
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 7)