Gefunden 1201 Ergebnisse für: Vobis
et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo (Epistula II ad Corinthios 11, 9)
factus sum insipiens vos me cœgistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum (Epistula II ad Corinthios 12, 11)
ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quæro quæ vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis (Epistula II ad Corinthios 12, 14)
timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones æmulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
an experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 3)
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Jesus in vobis est nisi forte reprobi estis (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Epistula ad Galatas 1, 3)
sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 8)
sicut prædiximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 9)
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)