Mosaico decorativo

Gefunden 356 Ergebnisse für: Sibi

  • congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 14)

  • decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)

  • misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)

  • et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 12)

  • qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat (Liber II Paralipomenon 11, 15)

  • et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)

  • Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam (Liber II Paralipomenon 18, 10)

  • in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Judæ et constituit sibi regem (Liber II Paralipomenon 21, 8)

  • fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • cumque roboratum sibi videret imperium jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum (Liber II Paralipomenon 25, 3)

  • Amasias vero post cædem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum (Liber II Paralipomenon 25, 14)

  • ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina