Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • fecit et rationale opere polymito juxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 39, 8)

  • fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)

  • et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis (Liber Exodus 39, 16)

  • e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant (Liber Exodus 39, 17)

  • hæc et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur (Liber Exodus 39, 18)

  • stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 19)

  • deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta (Liber Exodus 39, 22)

  • et tintinabula de auro mundissimo quæ posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicæ per gyrum (Liber Exodus 39, 23)

  • tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 24)

  • fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus (Liber Exodus 39, 25)

  • cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 28)

  • fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini (Liber Exodus 39, 29)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina