Talált 20233 Eredmények: Re
fecit et rationale opere polymito juxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 39, 8)
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo (Liber Exodus 39, 15)
et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis (Liber Exodus 39, 16)
e quibus penderent duæ catenæ aureæ quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant (Liber Exodus 39, 17)
hæc et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur (Liber Exodus 39, 18)
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos jungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 19)
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta (Liber Exodus 39, 22)
et tintinabula de auro mundissimo quæ posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicæ per gyrum (Liber Exodus 39, 23)
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 24)
fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus (Liber Exodus 39, 25)
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 28)
fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini (Liber Exodus 39, 29)