Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • bases columnarum fuere æneæ capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento (Liber Exodus 38, 17)

  • et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)

  • columnæ autem ingressus fuere quattuor cum basibus æneis capitaque earum et celaturæ argenteæ (Liber Exodus 38, 19)

  • juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (Liber Exodus 38, 23)

  • omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii (Liber Exodus 38, 24)

  • fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet (Liber Exodus 38, 26)

  • ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare æneum cum craticula sua omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent (Liber Exodus 38, 30)

  • et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum (Liber Exodus 38, 31)

  • de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Exodus 39, 1)

  • fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta (Liber Exodus 39, 2)

  • opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine (Liber Exodus 39, 3)

  • duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum (Liber Exodus 39, 4)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina