Gefunden 770 Ergebnisse für: Quoque
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)
duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (Liber II Paralipomenon 35, 8)
præparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitæ quoque in turmis juxta regis imperium (Liber II Paralipomenon 35, 10)
et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter (Liber II Paralipomenon 35, 12)
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 35, 27)
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël (Liber II Paralipomenon 36, 13)
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)
dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 5)
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quæ trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant (Liber Esdrae 4, 20)
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)
