Mosaico decorativo

Gefunden 12207 Ergebnisse für: Qui

  • perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali (Epistula ad Hebraeos 5, 14)

  • et hoc faciemus siquidem permiserit Deus (Epistula ad Hebraeos 6, 3)

  • inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum cæleste et participes sunt facti Spiritus Sancti (Epistula ad Hebraeos 6, 4)

  • terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur (Epistula ad Hebraeos 6, 9)

  • non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei (Epistula ad Hebraeos 7, 1)

  • cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (Epistula ad Hebraeos 7, 2)

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • cujus autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit (Epistula ad Hebraeos 7, 6)


"Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo." São Padre Pio de Pietrelcina