Gefunden 4890 Ergebnisse für: Pugna Autem Asor
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos (Liber I Samuelis 8, 7)
noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos (Liber I Samuelis 8, 19)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)
perierant autem asinæ Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis (Liber I Samuelis 9, 5)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens (Liber I Samuelis 9, 15)
accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portæ et ait indica oro mihi ubi est domus videntis (Liber I Samuelis 9, 18)
respondens autem Saul ait numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum (Liber I Samuelis 9, 21)