Mosaico decorativo

Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló

  • et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)

  • Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo (Liber Genesis 24, 64)

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)

  • Jexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim (Liber Genesis 25, 3)

  • qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)

  • dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)

  • et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (Liber Genesis 26, 13)

  • omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)

  • rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat (Liber Genesis 26, 18)

  • foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias (Liber Genesis 26, 21)

  • ascendit autem ex illo loco in Bersabee (Liber Genesis 26, 23)

  • ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum (Liber Genesis 26, 26)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina