Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24, 63)
Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo (Liber Genesis 24, 64)
qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)
Jexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim (Liber Genesis 25, 3)
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)
et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (Liber Genesis 26, 13)
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)
rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat (Liber Genesis 26, 18)
foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias (Liber Genesis 26, 21)
ascendit autem ex illo loco in Bersabee (Liber Genesis 26, 23)
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum (Liber Genesis 26, 26)