Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
et addidit dicens palearum quoque et fæni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum (Liber Genesis 24, 25)
cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suæ et audisset cuncta verba referentis hæc locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat juxta camelos et propter fontem aquæ (Liber Genesis 24, 30)
dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas præparavi domum et locum camelis (Liber Genesis 24, 31)
et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et fænum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo (Liber Genesis 24, 32)
et adpositus est in conspectu ejus panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere (Liber Genesis 24, 33)
et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos (Liber Genesis 24, 35)
Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24, 40)
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo (Liber Genesis 24, 42)
quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos (Liber Genesis 24, 46)
responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum ejus quicquam aliud tecum loqui (Liber Genesis 24, 50)
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24, 51)
initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum (Liber Genesis 24, 54)