Gefunden 714 Ergebnisse für: Illi
et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum (Liber Iudith 12, 6)
omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)
et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quæ paraverat illi ancilla ejus (Liber Iudith 12, 19)
confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in sæculum misericordia ejus (Liber Iudith 13, 21)
porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Judith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo (Liber Iudith 15, 14)
incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen ejus (Liber Iudith 16, 2)
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi (Liber Iudith 16, 3)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)
cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)
observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo jejunia atque clamores et Sortium dies (Liber Esther 9, 31)
dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere (Liber Iob 2, 9)
