Mosaico decorativo

Gefunden 714 Ergebnisse für: Illi

  • et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me (Liber Thobis 3, 19)

  • quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi (Liber Thobis 5, 2)

  • tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)

  • dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)

  • dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum (Liber Thobis 5, 20)

  • et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)

  • putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam (Liber Thobis 10, 2)

  • me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)

  • tunc dixit eis occulte benedicite Deum cæli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 12, 6)

  • etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi (Liber Thobis 12, 18)

  • aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)

  • ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem (Liber Thobis 13, 7)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina