Fondare 714 Risultati per: Illi
et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me (Liber Thobis 3, 19)
quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi (Liber Thobis 5, 2)
tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)
dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum (Liber Thobis 5, 20)
et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)
putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam (Liber Thobis 10, 2)
me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare (Liber Thobis 12, 3)
tunc dixit eis occulte benedicite Deum cæli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 12, 6)
etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi (Liber Thobis 12, 18)
aspicite ergo quæ fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque sæculorum exaltate in operibus vestris (Liber Thobis 13, 6)
ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem (Liber Thobis 13, 7)
