Mosaico decorativo

Gefunden 771 Ergebnisse für: Hierusalem

  • et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo (Liber Esdrae 2, 68)

  • jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem (Liber Esdrae 3, 1)

  • anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini (Liber Esdrae 3, 8)

  • in regno autem Asueri principio regni ejus scripserunt accusationem adversum habitatores Judæ et Hierusalem (Liber Esdrae 4, 6)

  • Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi hujuscemodi (Liber Esdrae 4, 8)

  • notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes (Liber Esdrae 4, 12)

  • nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quæ trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant (Liber Esdrae 4, 20)

  • itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore (Liber Esdrae 4, 23)

  • tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 24)

  • prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Hierusalem in nomine Dei Israël (Liber Esdrae 5, 1)

  • tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos (Liber Esdrae 5, 2)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina