Gefunden 944 Ergebnisse für: Erit
et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali (Prophetia Osee 2, 16)
et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram (Prophetia Osee 2, 21)
et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei (Prophetia Osee 4, 9)
Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israël ostendi fidem (Prophetia Osee 5, 9)
quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)
ibunt rami ejus et erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani (Prophetia Osee 14, 7)
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
et erit post hæc effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ senes vestri somnia somniabunt et juvenes vestri visiones videbunt (Prophetia Ioel 2, 28)
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)
et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius (Prophetia Ioel 3, 17)
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Juda ibunt aquæ et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum (Prophetia Ioel 3, 18)
Ægyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Juda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua (Prophetia Ioel 3, 19)
