Gefunden 944 Ergebnisse für: Erit
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Prophetia Amos 3, 6)
et nolite quærere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis (Prophetia Amos 5, 5)
quærite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Joseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel (Prophetia Amos 5, 6)
quærite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis (Prophetia Amos 5, 14)
et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus (Prophetia Amos 5, 17)
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus (Prophetia Amos 7, 3)
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus (Prophetia Amos 7, 6)
et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis (Prophetia Amos 8, 9)
vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit (Prophetia Amos 9, 1)
et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Jacob eos qui se possederant (Prophetia Abdiae 1, 17)
et erit domus Jacob ignis et domus Joseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiæ domus Esau quia Dominus locutus est (Prophetia Abdiae 1, 18)
et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau et erit Domino regnum (Prophetia Abdiae 1, 21)
