Gefunden 2318 Ergebnisse für: Eli
cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)
postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)
et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum (Liber I Samuelis 12, 22)
et Philisthim congregati sunt ad prœliandum contra Israël triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quæ est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven (Liber I Samuelis 13, 5)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)
omnes quoque Israhelitæ qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in prœlio (Liber I Samuelis 14, 22)
et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (Liber I Samuelis 14, 36)
et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul (Liber I Samuelis 14, 50)
hæc dicit Dominus exercituum recensui quæcumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto (Liber I Samuelis 15, 2)
pænitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte (Liber I Samuelis 15, 11)