Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam
et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam (Prophetia Ezechielis 4, 7)
hæc dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu ejus terras (Prophetia Ezechielis 5, 5)
et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 5, 13)
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 6, 14)
nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et judicabo te juxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua (Prophetia Ezechielis 7, 8)
et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud (Prophetia Ezechielis 7, 22)
et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini (Prophetia Ezechielis 9, 5)
et cæde conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans ajo heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israël effundens furorem tuum super Hierusalem (Prophetia Ezechielis 9, 8)
et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banajæ mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israël (Prophetia Ezechielis 11, 13)
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram (Prophetia Ezechielis 11, 24)
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum (Prophetia Ezechielis 13, 15)