Gefunden 1781 Ergebnisse für: Eam
et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 14, 8)
et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israël (Prophetia Ezechielis 14, 9)
fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prævaricetur prævaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis ejus et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 13)
quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias (Prophetia Ezechielis 14, 15)
si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 19)
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quæ inportavi super eam (Prophetia Ezechielis 14, 22)
et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos (Prophetia Ezechielis 15, 7)
ecce ego extendi manum meam super te et auferam jus tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quæ erubescunt in via tua scelerata (Prophetia Ezechielis 16, 27)
summitatem frondium ejus avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam (Prophetia Ezechielis 17, 4)
cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis ejus ad eam et radices ejus sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines (Prophetia Ezechielis 17, 6)
et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui (Prophetia Ezechielis 17, 7)
in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem (Prophetia Ezechielis 17, 8)