Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)
dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti (Liber Exodus 12, 1)
et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus (Liber Exodus 12, 12)
transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere (Liber Exodus 12, 23)
cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas (Liber Exodus 12, 25)
et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 28)
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)
dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)
fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas (Liber Exodus 12, 51)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 13, 1)
