Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra (Liber Exodus 9, 5)
fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen (Liber Exodus 9, 12)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)
extenditque Moses virgam in cælum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti (Liber Exodus 9, 23)
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus justus ego et populus meus impii (Liber Exodus 9, 27)
et ingravatum est cor ejus et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israël sicut præceperat Dominus per manum Mosi (Liber Exodus 9, 35)
et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10, 1)
et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Ægyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus (Liber Exodus 10, 2)
