Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)
nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii confortare et perfice (Liber I Paralipomenon 28, 10)
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)
magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israël (Liber I Paralipomenon 29, 25)
confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (Liber II Paralipomenon 1, 1)
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum (Liber II Paralipomenon 2, 11)
et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israël qui fecit cælum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut ædificaret domum Domino et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 12)
nihilque erat aliud in arca nisi duæ tabulæ quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Ægypto (Liber II Paralipomenon 5, 10)
tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine (Liber II Paralipomenon 6, 1)
benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (Liber II Paralipomenon 6, 4)
dixit Dominus ad eum quia hæc fuit voluntas tua ut ædificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere hujuscemodi voluntatem (Liber II Paralipomenon 6, 8)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)