Gefunden 3296 Ergebnisse für: Dominus
exterruit itaque Dominus Æthiopas coram Asa et Juda fugeruntque Æthiopes (Liber II Paralipomenon 14, 12)
egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Juda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quæsieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos (Liber II Paralipomenon 15, 2)
pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia (Liber II Paralipomenon 15, 6)
congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo (Liber II Paralipomenon 15, 9)
omnes qui erant in Juda cum execratione in omni enim corde suo juraverunt et in tota voluntate quæsierunt eum et invenerunt præstititque eis Dominus requiem per circuitum (Liber II Paralipomenon 15, 15)
et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)
confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria (Liber II Paralipomenon 17, 5)
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam (Liber II Paralipomenon 18, 10)
omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 11)
cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (Liber II Paralipomenon 18, 13)
at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace (Liber II Paralipomenon 18, 16)
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)