Gefunden 688 Ergebnisse für: Domine
fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur (Liber Iudith 9, 12)
non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio (Liber Iudith 9, 16)
memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat (Liber Iudith 9, 18)
et dixit Judith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi et induxerunt illam servi ejus in tabernaculo quo præceperat (Liber Iudith 12, 4)
et dixit Judith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis (Liber Iudith 12, 18)
dicens confirma me Domine Deus Israël et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam (Liber Iudith 13, 7)
cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)
Adonai Domine magnus es tu et præclarus in virtute et quem superare nemo potest (Liber Iudith 16, 16)
Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me (Liber Psalmorum 3, 2)
tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum (Liber Psalmorum 3, 4)
non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus (Liber Psalmorum 3, 7)
signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti lætitiam in corde meo (Liber Psalmorum 4, 7)