Gefunden 107 Ergebnisse für: Album De Servis
cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)
et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)
et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum (Liber Iudith 12, 10)
et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem (Liber Esther 2, 18)
quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terræ ejus miserebuntur (Liber Psalmorum 101, 15)
quia judicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur (Liber Psalmorum 134, 14)
dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur (Liber II Maccabaeorum 7, 6)
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur (Liber II Maccabaeorum 8, 29)
et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Ægypto in quadriga et in equitibus (Liber Isaiae 36, 9)
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis ejus et indignabitur inimicis suis (Liber Isaiae 66, 14)
Pharaoni regi Ægypti et servis ejus et principibus ejus et omni populo ejus (Liber Ieremiae 25, 19)