1. accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Joseph locutique sunt Mosi coram principibus Israël atque dixerunt

2. tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

4. atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

5. respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est

6. et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suæ tribus hominibus

7. ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

8. et cunctæ feminæ maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

9. nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

10. ut a Domino separatæ sunt feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum

11. et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

12. de familia Manasse qui fuit filius Joseph et possessio quæ illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

13. hæc sunt mandata atque judicia quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israël in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho



Livros sugeridos


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.