1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ

3. nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

4. ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio ubi loquar ad te

5. quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant

6. locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron

7. quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii

8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

9. protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas

10. dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur

11. fecitque Moses sicut præceperat Dominus

12. dixerunt autem filii Israël ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus

13. quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus





“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina