1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas

3. a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis

4. hic est cultus filiorum Caath tabernaculum fœderis et sanctum sanctorum

5. ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii

6. et operient rursum velamine janthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes

7. mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

8. extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento janthinarum pellium et inducent vectes

9. sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quæ ad concinnandas lucernas necessaria sunt

10. et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium et inducent vectes

11. nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes

12. omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum janthinarum pellium inducentque vectes

13. sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento

14. ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio ejus utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium et inducent vectes

15. cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis

16. super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cujus pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quæ in sanctuario sunt

17. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

18. nolite perdere populum Caath de medio Levitarum

19. sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii ejus intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat

20. alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur

21. locutus est Dominus ad Mosen dicens

22. tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas

23. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo fœderis

24. hoc est officium familiæ Gersonitarum

25. ut portent cortinas tabernaculi et tectum fœderis operimentum aliud et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu fœderis tabernaculi

26. cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quæ ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii

27. jubente Aaron et filiis ejus portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari

28. hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

29. filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis

30. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii

31. hæc sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus columnas et bases earum

32. columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt

33. hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis

34. recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum

35. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi fœderis

36. et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta

37. hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi

38. numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum

39. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo fœderis

40. et inventi sunt duo milia sescenti triginta

41. hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini

42. numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum

43. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi fœderis

44. et inventi sunt tria milia ducenti

45. hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi

46. omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum

47. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda

48. fuerunt simul octo milia quingenti octoginta

49. juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus





“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina