1. hæc dicit Dominus christo meo Cyro cujus adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem ejus gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo januas et portæ non cludentur

2. ego ante te ibo et gloriosos terræ humiliabo portas æreas conteram et vectes ferreos confringam

3. et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israël

4. propter servum meum Jacob et Israël electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

5. ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

6. ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter

7. formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia hæc

8. rorate cæli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul ego Dominus creavi eum

9. væ qui contradicit fictori suo testa de samiis terræ numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

10. væ qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis

11. hæc dicit Dominus Sanctus Israël plastes ejus ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi

12. ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meæ tetenderunt cælos et omni militiæ eorum mandavi

13. ego suscitavi eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum

14. hæc dicit Dominus labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

15. vere tu es Deus absconditus Deus Israël salvator

16. confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

17. Israël salvatus est in Domino salute æterna non confundemini et non erubescetis usque in sæculum sæculi

18. quia hæc dicit Dominus creans cælos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

19. non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso non dixi semini Jacob frustra quærite me ego Dominus loquens justitiam adnuntians recta

20. congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem

21. adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc prædixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus justus et salvans non est præter me

22. convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terræ quia ego Deus et non est alius

23. in memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiæ verbum et non revertetur

24. quia mihi curvabunt omnia genu et jurabit omnis lingua

25. ergo in Domino dicet meæ sunt justitiæ et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

26. in Domino justificabitur et laudabitur omne semen Israël



Livros sugeridos


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.