1. taceant ad me insulæ et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad judicium propinquemus

2. quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus

3. persequetur eos transibit in pace semita in pedibus ejus non apparebit

4. quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

5. viderunt insulæ et timuerunt extrema terræ obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

6. unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare

7. confortabit faber ærarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

8. et tu Israël serve meus Jacob quem elegi semen Abraham amici mei

9. in quo adprehendi te ab extremis terræ et a longinquis ejus vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

10. ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei

11. ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

12. quæres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

13. quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

14. noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël

15. ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

16. ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israël lætaberis

17. egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos

18. aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

19. dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivæ ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

20. ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israël creavit illud

21. prope facite judicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Jacob

22. accedant et nuntient nobis quæcumque ventura sunt priora quæ fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quæ ventura sunt indicate nobis

23. adnuntiate quæ ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

24. ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos

25. suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

26. quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus justus es non est neque adnuntians neque prædicens neque audiens sermones vestros

27. primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

28. et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

29. ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum



Livros sugeridos


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.