1. consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester

2. loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia ejus dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri

4. omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

5. et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est

6. vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro fænum et omnis gloria ejus quasi flos agri

7. exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus

8. exsiccatum est fænum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in æternum

9. super montem excelsum ascende tu quæ evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quæ evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Judæ ecce Deus vester

10. ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo

11. sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

12. quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera

13. quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi

14. cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam justitiæ et erudivit eum scientiam et viam prudentiæ ostendit illi

15. ecce gentes quasi stilla situlæ et quasi momentum stateræ reputatæ sunt ecce insulæ quasi pulvis exiguus

16. et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia ejus non sufficient ad holocaustum

17. omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei

18. cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei

19. numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius

20. forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

21. numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terræ

22. qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

23. qui dat secretorum scrutatores quasi non sint judices terræ velut inane fecit

24. et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

25. et cui adsimilastis me et adæquastis dicit Sanctus

26. levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit

27. quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit

28. numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus

29. qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat

30. deficient pueri et laborabunt et juvenes in infirmitate cadent

31. qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilæ current et non laborabunt ambulabunt et non deficient



Livros sugeridos


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.