1. væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum

2. qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Ægypti

3. et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam

4. erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt

5. omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium

6. onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit

7. Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce

8. nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum

9. populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini

10. qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores

11. auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israël

12. propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo

13. propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus

14. et comminuetur sicut conteritur lagœna figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquæ de fovea

15. quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis

16. et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos

17. mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem

18. propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum

19. populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi

20. et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum

21. et aures tuæ audient verbum post tergum monentis hæc via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

22. et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatæ egredere dices ei

23. et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose

24. et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est

25. et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres

26. et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit

27. ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor ejus et gravis ad portandum labia ejus repleta sunt indignatione et lingua ejus quasi ignis devorans

28. spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum

29. canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël

30. et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

31. a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus

32. et erit transitus virgæ fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis præcipuis expugnabit eos

33. præparata est enim ab heri Thofeth a rege præparata profunda et dilatata nutrimenta ejus ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam



Livros sugeridos


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.