1. expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam

2. civitates quas dederat Hiram Salomoni ædificavit et habitare ibi fecit filios Israël

3. abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam

4. et ædificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath

5. extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras

6. Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quæ fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quæ voluit Salomon atque disposuit ædificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suæ

7. omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non erant de stirpe Israël

8. de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israël subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc

9. porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus

10. omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum

11. filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini

12. tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum

13. ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum

14. et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei et janitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim præceperat David homo Dei

15. nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ ex omnibus quæ præceperat et in custodiis thesaurorum

16. omnes inpensas præparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam

17. tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quæ est in terra Edom

18. misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem



Livros sugeridos


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.