1. omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia

2. ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis

3. sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem

4. fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus

5. et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

6. denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Jabniæ murumque Azoti ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim

7. et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas

8. pendebantque Ammanitæ munera Oziæ et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias

9. ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas

10. extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus

11. fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis

12. omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum

13. et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant

14. præparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad jaciendos lapides

15. et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen ejus procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum

16. sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

17. statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi

18. restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo

19. iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis

20. cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini

21. fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ

22. reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Esajas filius Amos propheta

23. dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.