Encontrados 111 resultados para: Sapientiam

  • dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quæ præcepi tibi (Liber Exodus 31, 6)

  • fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus (Liber Exodus 36, 1)

  • cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus (Liber Exodus 36, 2)

  • ut verterem figuram sermonis hujus servus tuus Joab præcepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram (Liber II Samuelis 14, 20)

  • facies ergo juxta sapientiam tuam et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos (Liber I Regum 2, 6)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (Liber I Regum 3, 28)

  • dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quæ est in litore maris (Liber I Regum 4, 29)

  • et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum (Liber I Regum 4, 30)

  • et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus (Liber I Regum 4, 34)

  • dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt fœdus ambo (Liber I Regum 5, 12)

  • videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam ædificaverat (Liber I Regum 10, 4)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina