1. cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo

2. anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Ægypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino

3. cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto Lybies scilicet et Trogoditæ et Æthiopes

4. cepitque civitates munitissimas in Juda et venit usque Hierusalem

5. Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac

6. consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus

7. cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semejam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac

8. verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum

9. recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon

10. pro quibus fecit rex æneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii

11. cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum

12. verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Juda inventa sunt opera bona

13. confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis

14. fecit autem malum et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum

15. opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semejæ prophetæ et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus

16. et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius ejus pro eo



Livros sugeridos


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.