1. factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël

2. fuitque nomen filii ejus primogeniti Johel et nomen secundi Abia judicum in Bersabee

3. et non ambulaverunt filii illius in viis ejus sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt judicium

4. congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha

5. dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut judicet nos sicut universæ habent nationes

6. displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut judicet nos et oravit Samuhel Dominum

7. dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

8. juxta omnia opera sua quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

9. nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et prædic eis jus regis qui regnaturus est super eos

10. dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

11. et ait hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum

12. et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

13. filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

14. agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

15. sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

16. servos etiam vestros et ancillas et juvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

17. greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

18. et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

19. noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

20. et erimus nos quoque sicut omnes gentes et judicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

21. et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

22. dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam



Livros sugeridos


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.