1. volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et quicumque non viderunt faciem meam in carne

2. ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Jesu

3. in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi

4. hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

5. nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ

6. sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum in ipso ambulate

7. radicati et superædificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

8. videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

9. quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

10. et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

11. in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

12. consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

13. et vos cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

14. delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

15. expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

16. nemo ergo vos judicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniæ aut sabbatorum

17. quæ sunt umbra futurorum corpus autem Christi

18. nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ

19. et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

20. si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

21. ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

22. quæ sunt omnia in interitu ipso usu secundum præcepta et doctrinas hominum

23. quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis





Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina