Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

1. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2. homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga lepræ adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum ejus

2. “Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.

3. qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua plaga lepræ est et ad arbitrium ejus separabitur

3. Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.

4. sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

4. Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.

5. et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

5. Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

6. et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

6. Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.

7. quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiæ iterum lepra creverit adducetur ad eum

7. Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;

8. et inmunditiæ condemnabitur

8. et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.

9. plaga lepræ si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

9. Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10. et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

10. et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,

11. lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

11. lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.

12. sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

12. Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,

13. considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

13. considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14. quando vero caro vivens in eo apparuerit

14. Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.

15. tunc sacerdotis judicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

15. Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est.

16. quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

16. Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,

17. considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

17. qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.

18. caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

18. Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,

19. et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

19. et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.

20. qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere

20. Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.

21. quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

21. Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.

22. et siquidem creverit adiudicabit eum lepræ

22. Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;

23. sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

23. sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.

24. caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

24. Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam,

25. considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga lepræ in cicatrice orta est

25. considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.

26. quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepræ species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

26. Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.

27. et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

27. Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae;

28. sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturæ

28. sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.

29. vir sive mulier in cujus capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

29. Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.

30. et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbæ est

30. Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.

31. sin autem viderit et locum maculæ æqualem vicinæ carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

31. Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.

32. et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagæ carni reliquæ æqualis

32. Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,

33. radetur homo absque loco maculæ et includetur septem diebus aliis

33. radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis.

34. si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

34. Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.

35. sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

35. Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,

36. non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

36. non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.

37. porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

37. Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.

38. vir et mulier in cujus cute candor apparuerit

38. Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint,

39. intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

39. intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.

40. vir de cujus capite capilli fluunt calvus ac mundus est

40. Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;

41. et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

41. et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42. sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

42. Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.

43. et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiæ lepræ quæ orta est in calvitio

43. Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.

44. quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

44. Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.

45. habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

45. Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!".

46. omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

46. Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.

47. vestis lanea sive linea quæ lepram habuerit

47. Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,

48. in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

48. in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto,

49. si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

49. si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti.

50. qui consideratam recludet septem diebus

50. Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;

51. et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum judicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

51. et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa,

52. et idcirco conburetur flammis

52. et idcirco comburetur flammis.

53. quod si eam viderit non crevisse

53. Quod si eam viderit non crevisse,

54. præcipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

54. praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis.

55. et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

55. Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.

56. sin autem obscurior fuerit locus lepræ postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

56. Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet.

57. quod si ultra apparuerit in his locis quæ prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

57. Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.

58. si cessaverit lavabit ea quæ pura sunt secundo et munda erunt

58. Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt.

59. ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciæ quomodo mundari debeat vel contaminari

59. Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.