Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

1. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:

2. dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ

2. “Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae.

3. omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

3. Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis.

4. quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

4. Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;

5. chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

5. hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est;

6. lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

6. leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit;

7. et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

7. et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat.

8. horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

8. Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

9. hæc sunt quæ gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

9. Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis.

10. quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

10. Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis

11. et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

11. et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.

12. cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

12. Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis.

13. hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

13. Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,

14. milvum ac vulturem juxta genus suum

14. milvum ac vulturem iuxta genus suum

15. et omne corvini generis in similitudinem suam

15. et omne corvini generis,

16. strutionem et noctuam et larum et accipitrem juxta genus suum

16. struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,

17. bubonem et mergulum et ibin

17. bubonem et mergulum et ibin,

18. cycnum et onocrotalum et porphirionem

18. cycnum et nyctocoracem et porphyrionem,

19. erodionem et charadrion juxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

19. erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem.

20. omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

20. Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.

21. quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quæ salit super terram

21. Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,

22. comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula juxta genus suum

22. comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum.

23. quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

23. Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis.

24. et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

24. Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum.

25. et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

25. Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum.

26. omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

26. Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur.

27. quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quæ incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

27. Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.

28. et qui portaverit hujuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia hæc inmunda sunt vobis

28. Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.

29. hoc quoque inter polluta reputabitur de his quæ moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula juxta genus suum

29. Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum,

30. migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

30. mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon:

31. omnia hæc inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

31. omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum;

32. et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

32. et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda.

33. vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

33. Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est.

34. omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

34. Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit.

35. et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

35. Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis.

36. fontes vero et cisternæ et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

36. Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur.

37. si ceciderint super sementem non polluent eam

37. Si ceciderint super sementem, non polluent eam;

38. sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

38. sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis.

39. si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver ejus tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

39. Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;

40. et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

40. et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.

41. omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

41. Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum.

42. quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

42. Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

43. nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

43. Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

44. ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

44. Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.

45. ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

45. Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum.

46. ista est lex animantium et volucrum et omnis animæ viventis quæ movetur in aqua et reptat in terra

46. Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra,

47. ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

47. ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.