Mosaico decorativo

1. locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:

2. loquere ad Aaron et ad filios ejus ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quæ ipsi offerunt ego Dominus

2. “Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.

3. dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt et quæ obtulerunt filii Israël Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

3. Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.

4. homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

4. Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,

5. et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cujus tactus est sordidus

5. et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,

6. inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

6. immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,

7. et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

7. et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

8. morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

8. Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.

9. custodient præcepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

9. Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.

10. omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

10. Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.

11. quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus ejus fuerit hii comedent ex eis

11. Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.

12. si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quæ sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

12. Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur;

13. sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

13. sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.

14. qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

14. Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.

15. nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël quæ offerunt Domino

15. Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino,

16. ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

16. ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico”.

17. locutus est Dominus ad Mosen dicens

17. Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

18. loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

18. “Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,

19. ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

19. in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;

20. si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

20. si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.

21. homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

21. Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.

22. si cæcum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

22. Si caecum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.

23. bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

23. Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.

24. omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

24. Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

25. de manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

25. De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis”.

26. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

26. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

27. bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suæ die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

27. “Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino.

28. sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

28. Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.

29. si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

29. Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis.

30. eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

30. Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

31. custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

31. Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.

32. ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israël ego Dominus qui sanctifico vos

32. Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos

33. et eduxi de terra Ægypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

33. et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.