Mosaico decorativo

1. locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:

2. loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

2. “Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino.

3. sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus ejus

3. Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius;

4. septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

4. septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae, sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis.

5. quæ sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terræ est

5. Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae.

6. sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillæ et mercennario tuo et advenæ qui peregrinantur apud te

6. Et erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te,

7. jumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur præbebunt cibum

7. iumentis tuis et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt cibum.

8. numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quæ simul faciunt annos quadraginta novem

8. Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem;

9. et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

9. et clanges bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in universa terra vestra.

10. sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

10. Sanctificabitisque annum quinquagesimum et vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam.

11. quia jobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiæ non colligetis

11. Iobeleus erit vobis quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non putatas vindemiabitis

12. ob sanctificationem jobelei sed statim ablata comedetis

12. ob sanctificationem iobelei; sed de agro statim ablatas comedetis fruges.

13. anno jobelei redient omnes ad possessiones suas

13. Hoc anno iobelei rediet unusquisque vestrum ad possessionem suam.

14. quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed juxta numerum annorum jobelei emes ab eo

14. Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo,

15. et juxta supputationem frugum vendet tibi

15. et iuxta supputationem annorum frugum vendet tibi.

16. quanto plus anni remanserint post jobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

16. Quanto plures anni remanserint post iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.

17. nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

17. Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester.

18. facite præcepta mea et judicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

18. Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,

19. et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

19. et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes.

20. quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

20. Quod si dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras?".

21. dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

21. Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum,

22. seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

22. seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur, edetis vetera.

23. terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis

23. Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis.

24. unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis condicione vendetur

24. Unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur.

25. si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat

25. Si attenuatus frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat.

26. sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

26. Sin autem non habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,

27. conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

27. computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.

28. quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

28. Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.

29. qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

29. Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.

30. si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri ejus in perpetuum et redimi non poterit etiam in jobeleo

30. Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.

31. sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum

31. Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet, agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad dominum.

32. ædes Levitarum quæ in urbibus sunt semper possunt redimi

32. Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt, semper possunt ab eis redimi.

33. si redemptæ non fuerint in jobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israël

33. Si autem quis redemerit a Levitis, domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel.

34. suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

34. Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est eis.

35. si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

35. Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum.

36. ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

36. Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.

37. pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

37. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram nec plus aequo exiges pro cibo tuo.

38. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

38. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus.

39. si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

39. Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute servorum,

40. sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te

40. sed quasi mercennarius et colonus erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te

41. et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

41. et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad possessionem patrum suorum.

42. mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Ægypti non venient condicione servorum

42. Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti: non venient condicione servorum;

43. ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

43. ne affligas eum per po tentiam, sed metuito Deum tuum.

44. servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt

44. Servus et ancilla sint tibi de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et ancillam.

45. et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

45. De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos, emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in terra vestra, hos habebitis in possessionem

46. et hereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in æternum fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam

46. et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia.

47. si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe ejus

47. Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius,

48. post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

48. post venditionem potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum

49. et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

49. et patruus et patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat se,

50. supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jobeleum et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

50. supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.

51. si plures fuerint anni qui remanent usque ad jobeleum secundum hos reddet et pretium

51. Si plures fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et pretium redemptionis de pecunia emptionis;

52. si pauci ponet rationem cum eo juxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

52. si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,

53. quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

53. quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo.

54. quod si per hæc redimi non potuerit anno jobeleo egredietur cum liberis suis

54. Quod si per haec redimi non potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis:

55. mei sunt enim servi filii Israël quos eduxi de terra Ægypti

55. mei sunt enim servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.