Evangelium secundum Marcum, 8
1. in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
1. In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2. misereor super turba quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent
2. “Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
3. et si dimisero eos jejunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
3. et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt”.
4. et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
4. Et responderunt ei discipuli sui: “Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?”.
5. et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
5. Et interrogabat eos: “Quot panes habetis?”. Qui dixerunt: “Septem”.
6. et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ
6. Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
7. et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et jussit adponi
7. Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8. et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
8. Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9. erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
9. Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
10. Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
11. et exierunt Pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo temptantes eum
11. Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
12. et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
12. Et ingemiscens spiritu suo ait: “Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum”.
13. et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
13. Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14. et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
14. Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15. et præcipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisæorum et fermento Herodis
15. Et praecipiebat eis dicens: “Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!”.
16. et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
16. Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
17. quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum
17. Quo cognito, ait illis: “Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
18. oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
18. Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
19. quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?”. Dicunt ei: “Duodecim”.
20. quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
20. “Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?”. Et dicunt ei: “Septem”.
21. et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
21. Et dicebat eis: “Nondum intellegitis?”.
22. et veniunt Bethsaida et adducunt ei cæcum et rogabant eum ut illum tangeret
22. Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23. et adprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos ejus inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
23. Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”.
24. et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
24. Et aspiciens dicebat: “Video homines, quia velut arbores video ambulantes”.
25. deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
25. Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
26. et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introjeris nemini dixeris
26. Et misit illum in domum suam dicens: “Nec in vicum introieris”.
27. et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
27. Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: “Quem me dicunt esse homines?”.
28. qui responderunt illi dicentes Johannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
28. Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”.
29. tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
29. Et ipse interrogabat eos: “Vos vero quem me dicitis esse?”. Respondens Petrus ait ei: “Tu es Christus”.
30. et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
30. Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31. et cœpit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
31. Et coepit docere illos: “Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere”;
32. et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum
32. et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.
33. qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quæ Dei sunt sed quæ sunt hominum
33. Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”.
34. et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
34. Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
35. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
36. quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ
36. Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
37. aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
37. Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
38. qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
38. Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis”.
39. et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute
39.
