Mosaico decorativo

1. et cum adpropinquarent Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

1. Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

2. et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim intrœuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

2. et ait illis: “Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.

3. et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

3. Et si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc””.

4. et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio et solvunt eum

4. Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.

5. et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “Quid facitis solventes pullum?”.

6. qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus et dimiserunt eis

6. Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.

7. et duxerunt pullum ad Jesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

7. Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.

8. multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes cædebant de arboribus et sternebant in via

8. Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.

9. et qui præibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

9. Et qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!

10. benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

10. Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”.

11. et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum jam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

11. Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.

12. et alia die cum exirent a Bethania esuriit

12. Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.

13. cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum

13. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.

14. et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus

14. Et respondens dixit ei: “Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet”. Et audiebant discipuli eius.

15. et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

15. Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;

16. et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

16. et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.

17. et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

17. Et docebat dicens eis: “Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum”.

18. quo audito principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus

18. Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.

19. et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

19. Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.

20. et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

20. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21. et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

21. Et recordatus Petrus dicit ei: “Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit”.

22. et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei

22. Et respondens Iesus ait illis: “Habete fidem Dei!

23. amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non hæsitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

23. Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.

24. propterea dico vobis omnia quæcumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

24. Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.

25. et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in cælis est dimittat vobis peccata vestra

25. Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra”.

26. quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in cælis est dimittet vobis peccata vestra

26. Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

27. et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores

27. []

28. et dicunt illi in qua potestate hæc facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

28. et dicebant illi: “In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias?”.

29. Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam

29. Iesus autem ait illis: “Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:

30. baptismum Johannis de cælo erat an ex hominibus respondete mihi

30. Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi”.

31. at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de cælo dicet quare ergo non credidistis ei

31. At illi cogitabant secum dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”;

32. sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Johannem quia vere propheta esset

32. si autem dixerimus: “Ex hominibus?””. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.

33. et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam

33. Et respondentes dicunt Iesu: “Nescimus”. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.