Evangelium secundum Marcum, 12
1. et cœpit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et ædificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
1. Et coepit illis in parabolis loqui: “Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
2. et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ
2. Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;
3. qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
3. qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
4. et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
4. Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
5. et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam cædentes alios vero occidentes
5. Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.
6. adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
6. Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.
7. coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
7. Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
8. et adprehendentes eum occiderunt et ejecerunt extra vineam
8. Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
9. quid ergo faciet dominus vineæ veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
9. Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
10. nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli
10. Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
11. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
11. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris”?”.
12. et quærebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
12. Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13. et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis ut eum caperent in verbo
13. Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
14. qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Cæsari an non dabimus
14. Qui venientes dicunt ei: “Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?”.
15. qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
15. Qui sciens versutiam eorum ait illis: “Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam”.
16. at illi adtulerunt et ait illis cujus est imago hæc et inscriptio dicunt illi Cæsaris
16. At illi attulerunt. Et ait illis: “Cuius est imago haec et inscriptio?”. Illi autem dixerunt ei: “Caesaris”.
17. respondens autem Jesus dixit illis reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo et mirabantur super eo
17. Iesus autem dixit illis: “Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo”. Et mirabantur super eo.
18. et venerunt ad eum Sadducæi qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
18. Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
19. magister Moses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater ejus uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
19. “Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
20. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
20. Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
21. et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
21. et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;
22. et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
22. et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
23. in resurrectione ergo cum resurrexerint cujus de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
23. In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem”.
24. et respondens Jesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
24. Ait illis Iesus: “Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
25. cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in cælis
25. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
26. de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob
26. De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?
27. non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
27. Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis”.
28. et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
28. Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “Quod est primum omnium mandatum?”.
29. Jesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israël Dominus Deus noster Deus unus est
29. Iesus respondit: “Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.
31. secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum majus horum aliud mandatum non est
31. Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”.
32. et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius præter eum
32. Et ait illi scriba: “Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;
33. et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum majus est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
33. et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis”.
34. Jesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo jam audebat eum interrogare
34. Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei”. Et nemo iam audebat eum interrogare.
35. et respondens Jesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribæ Christum Filium esse David
35. Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
36. ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36. Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”.
37. ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius ejus et multa turba eum libenter audivit
37. Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?”. Et multa turba eum libenter audiebat.
38. et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
38. Et dicebat in doctrina sua: “Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
39. et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
39. et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis hii accipient prolixius judicium
40. qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium”.
41. et sedens Jesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazofilacium et multi divites jactabant multa
41. Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
42. cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
42. Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
43. et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
43. Et convocans discipulos suos ait illis: “Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
44. omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum
44. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum”.
