Evangelium secundum Marcum, 10
1. et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanen et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
1. Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2. et accedentes Pharisæi interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
2. Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
3. at ille respondens dixit eis quid vobis præcepit Moses
3. At ille respondens dixit eis: “Quid vobis praecepit Moyses?”.
4. qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
4. Qui dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”.
5. quibus respondens Jesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud
5. Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
6. ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus
6. Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
7. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
7. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
8. et erunt duo in carne una itaque jam non sunt duo sed una caro
8. et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9. quod ergo Deus junxit homo non separet
9. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”.
10. et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum
10. Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
11. et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
11. Et dicit illis: “Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
12. et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit mœchatur
12. et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur”.
13. et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
13. Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
14. quos cum videret Jesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
14. At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15. amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
15. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud”.
16. et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
16. Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17. et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam æternam percipiam
17. Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?”.
18. Jesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
18. Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
19. præcepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
19. Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem”.
20. et ille respondens ait illi magister omnia hæc conservavi a juventute mea
20. Ille autem dixit ei: “Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea”.
21. Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me
21. Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”.
22. qui contristatus in verbo abiit mærens erat enim habens possessiones multas
22. Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
23. et circumspiciens Jesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
23. Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt”.
24. discipuli autem obstupescebant in verbis ejus at Jesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
24. Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “Filii, quam diffficile est in regnum Dei introire.
25. facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
25. Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei”.
26. qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
26. Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “Et quis potest salvus fieri?”.
27. et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
27. Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”.
28. cœpit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
28. Coepit Petrus ei dicere: “Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te”.
29. respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
29. Ait Iesus: “Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
30. qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in sæculo futuro vitam æternam
30. qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
31. multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
31. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi”.
32. erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et præcedebat illos Jesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim cœpit illis dicere quæ essent ei ventura
32. Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
33. quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
33. “Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
34. et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
34. et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget”.
35. et accedunt ad illum Jacobus et Johannes filii Zebedæi dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
35. Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis”.
36. at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
36. At ille dixit eis: “Quid vultis, ut faciam vobis?”.
37. et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
37. Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”.
38. Jesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
38. Iesus autem ait eis: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?”.
39. at illi dixerunt ei possumus Jesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
39. At illi dixerunt ei: “Possumus”. Iesus autem ait eis: “Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
40. sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
40. sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est”.
41. et audientes decem cœperunt indignari de Jacobo et Johanne
41. Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42. Jesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
42. Et vocans eos Iesus ait illis: “Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43. non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri major erit vester minister
43. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
44. et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
44. et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45. nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
45. nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis”.
46. et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis ejus et plurima multitudine filius Timei Bartimeus cæcus sedebat juxta viam mendicans
46. Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
47. qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est cœpit clamare et dicere Fili David Jesu miserere mei
47. Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”.
48. et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
48. Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”.
49. et stans Jesus præcepit illum vocari et vocant cæcum dicentes ei animæquior esto surge vocat te
49. Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te”.
50. qui projecto vestimento suo exiliens venit ad eum
50. Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51. et respondens illi Jesus dixit quid vis tibi faciam cæcus autem dixit ei rabboni ut videam
51. Et respondens ei Iesus dixit: “Quid vis tibi faciam?”. Caecus autem dixit ei: “Rabboni, ut videam”.
52. Jesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
52. Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
