Mosaico decorativo

1. et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structuræ

1. Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “Magister, aspice quales lapides et quales structurae”.

2. et respondens Jesus ait illi vides has omnes magnas ædificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

2. Et Iesus ait illi: “Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”.

3. et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Jacobus et Johannes et Andreas

3. Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:

4. dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando hæc omnia incipient consummari

4. “Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?”.

5. et respondens Jesus cœpit dicere illis videte ne quis vos seducat

5. Iesus autem coepit dicere illis: “Videte, ne quis vos seducat.

6. multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

6. Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.

7. cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis

7. Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.

8. exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terræmotus per loca et fames initium dolorum hæc

8. Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.

9. videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me in testimonium illis

9. Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.

10. et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium

10. Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.

11. et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus

11. Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.

12. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

12. Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;

13. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

13. et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14. cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes

14. Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;

15. et qui super tectum ne descendat in domum nec intrœat ut tollat quid de domo sua

15. qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;

16. et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

16. et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

17. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus

17. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!

18. orate vero ut hieme non fiant

18. Orate vero, ut hieme non fiat:

19. erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ quam condidit Deus usque nunc neque fient

19. erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.

20. et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

20. Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

21. et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

21. Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.

22. exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

22. Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.

23. vos ergo videte ecce prædixi vobis omnia

23. Vos autem videte; praedixi vobis omnia.

24. sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

24. Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,

25. et erunt stellæ cæli decidentes et virtutes quæ sunt in cælis movebuntur

25. et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.

26. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria

26. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

27. et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terræ usque ad summum cæli

27. Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.

28. a ficu autem discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit æstas

28. A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.

29. sic et vos cum videritis hæc fieri scitote quod in proximo sit in ostiis

29. Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.

30. amen dico vobis quoniam non transiet generatio hæc donec omnia ista fiant

30. Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.

31. cælum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

31. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

32. de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in cælo neque Filius nisi Pater

32. De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.

33. videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

33. Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.

34. sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cujusque operis et janitori præcipiat ut vigilet

34. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.

35. vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane

35. Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;

36. ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

36. ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

37. quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

37. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate!”.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.