1. et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans

2. et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo ejus viginti cubitorum et latitudo ejus decem cubitorum

3. et dixit ad me hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ quia omnis fur sicut ibi scriptum est judicabitur et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur

4. educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus ejus et consumet eam et ligna ejus et lapides ejus

5. et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur

6. et dixi quidnam est et ait hæc est amphora egrediens et dixit hæc est oculus eorum in universa terra

7. et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphoræ

8. et dixit hæc est impietas et projecit eam in medio amphoræ et misit massam plumbeam in os ejus

9. et levavi oculos meos et vidi et ecce duæ mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et cælum

10. et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istæ deferunt amphoram

11. et dixit ad me ut ædificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam





“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina